Ergo justi recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego justus, aut quando ego justus? Nolite vos abjicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen, digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni justitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de justitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere, Justus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere, Justus sum; sic nemo audet dicere, Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Justus ex fide vivit 9Rom. I, 17 ? Fides tua, justitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adjuvat ut vincas, et certantem exspectat, et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo, Exsultate justi in Domino: hoc dixerim, Exsultate fideles in Domino, quia justus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter Psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra docebamus.