[«vers.» 4.] Sed invidebunt ei, nec omnino parcent, dicentes, «Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas» 19Matth. XXI, 38 . «Auferte» ergo «inopem, et pauperem de manu peccatoris eruite.» Haec dicta sunt, ut sciretur in eo populo in quo natus et occisus est Christus, nec illos fuisse immunes a tanto scelere, qui cum essent tantae multitudinis, ut eos sicut Evangelium loquitur, timerent Judaei, et propterea in Christum manum mittere non auderent 20Luc. XXII, 2 , postea conniverunt, eumque interimi a malignis et invidis Judaeorum principibus permiserunt; qui si voluissent, timerentur semper, ut nunquam in illum sceleratorum praevalerent manus. De his quippe et alibi dicitur: «Canes muti nescierunt latrare» 21Isai. LVI, 10 . De his etiam illud: «Ecce quomodo justus periit, et nemo considerat» 22Id. LVII, 1 . Periit, quantum in ipsis est, qui eum perdere voluerunt: nam quomodo ille posset perire moriendo, qui eo modo potius quod erat perditum requirebat? Porro, si isti juste increpantur, meritoque arguuntur, qui tantum scelus fieri dissimulando siverunt; quomodo increpandi, aut ne increpandi quidem, sed qua severitate damnandi sunt qui hoc consilio malitiaque fecerunt?