[vers. 5.] Audivimus jam, fratres, quod quotidie non tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi est propter terrorem illum: Ego justitias judicabo, cum accepero tempus. Ille accepturus est tempus justitias judicandi; vos jam nunc habetis tempus justitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro, terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Sed jam fecerunt, et rei sunt; jam defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt; agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne desperarent de indulgentia praedicatoris 24Act. II, 37, 38. Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam 25Matth. IX, 12 et 13 . Ergo, Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non audierunt. Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus, mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo, ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire sani, ut non caderent; audiant jacentes, ut surgant. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Quid agimus: Jam fecimus. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum . Quid est hoc? Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de iniquitate est; cornu Christi de majestate.