[vers. 10.] Consummetur autem nequitia peccatorum. Consummetur, inquit, perficiatur, secundum illud quod est in Apocalypsi: Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc 36Apoc. XXII, 11 . Videtur enim consummata nequitia hominum qui crucifixerunt Filium Dei; sed eorum major est qui nolunt recte vivere, et oderunt praecepta veritatis pro quibus crucifixus est Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum; id est, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit justum jam venire judicium. Sed quoniam non solum dictum est, Sordidus sordescat adhuc, sed etiam dictum est, Justus justior fiat, annectit et dicit: Et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo ergo justus dirigi potest, nisi in occulto; quando etiam per illa quae initio temporum christianorum, cum adhuc persecutione saecularium hominum sancti premerentur, miranda videbantur hominibus, nunc postquam in tanto culmine nomen coepit esse christianum, crevit hypocrisis, id est simulatio, eorum scilicet qui nomine christiano malunt hominibus placere quam Deo? Quomodo ergo dirigitur justus in tanta confusione simulationis, nisi dum scrutatur corda et renes Deus, videns omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae sunt, et delectationes, quae nomine renum intelliguntur? Recte quippe temporalium et terrenarum rerum delectatio renibus tribuitur; quia et ipsa pars est inferior hominis, et ea regio est ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam et fallacis laetitiae vitam, per successionem prolis natura humana transfunditur. Scrutans ergo cor nostrum Deus, et perspiciens ibi esse ubi est thesaurus noster 37Matth. VI, 21, id est in coelis; scrutans etiam renes, et perspiciens non nos acquiescere carni et sanguini 38Gal. I, 16, sed delectari in Domino, dirigit justum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille qui perspicit quid quisque cogitet, et quid quemque delectet. Finis enim curae delectatio est; quia eo quisque curis et cogitationibus nititur, ut ad suam delectationem perveniat. Videt igitur curas nostras, qui scrutatur cor: videt autem fines curarum, id est delectationes, qui perscrutatur renes; ut cum invenerit, non ad concupiscentiam carnis, neque ad concupiscentiam oculorum, neque ad ambitionem saeculi, quae omnia transeunt tanquam umbra 39I Joan. II, 16, 17, inclinari curas nostras, sed ad gaudia rerum aeternarum sustolli, quae nulla commutatione violantur, dirigat justum, scrutans corda et renes Deus. Opera enim nostra, quae factis et dictis operamur, possunt esse nota hominibus; sed quo animo fiant, et quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit, qui scrutatur corda et renes Deus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 36. Apoc. XXII, 11
- 37. Matth. VI, 21
- 38. Gal. I, 16
- 39. I Joan. II, 16, 17