TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit re. «Apparebit» tunc «Deus deorum in Sion:» hoc est unde gaudebimus; ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad hujus ergo loci gemitum rediens dicit, «Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Jacob:» quia et ipsum Jacob fecisti de Jacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est Israel 43Gen. XXXII, 28 , videns Deum. Audi ergo me, Deus Jacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit Deus deorum in Sion.

Notes

  1. 43. Gen. XXXII, 28