TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Voluntarie sacrificabo tibi. Quis hoc bonum cordis vel in elligere potest alio dicente, si non in se ipso gustarit? Quid est, Voluntarie sacrificabo tibi? Dicam tamen; capiat qui potest, quomodo potest: credat qui non potest, et oret ut possit. Numquid tamen istum versum ita praeterire debemus, ut eum vobis non commendemus? Dico Charitati Vestrae, invitat me satis amor ipsius aliquid de illo loqui; et gratias ago Deo quod intente auditis. Si autem vos fastidientes audire conspicerem, invitus ab hoc versu silerem; et tamen in corde meo, quantum Dominus dignaretur concedere, non silerem. Veniat ergo in linguam quod corde conceptum est; promatur voce quod mente servatur: dicamus ut possumus, quid sit, Voluntarie sacrificabo tibi. Quod enim sacrificium hic accipiam, fratres? aut quid digne offeram Domino pro misericordia ejus? Victimas quaeram de grege ovium, arietem eligam, taurum aliquem in armentis prospiciam, thura certe de terra Sabaeorum afferam? Quid faciam? Quid offeram, nisi quod ait, Sacrificium laudis honorificabit me 27Psal. XLIX, 23 Quare ergo, voluntarie? Quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, et in ipsa laude gaudeo: ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Non enim quemadmodum laudatur ab studiosis theatricarum nugarum vel auriga, vel venator, vel quilibet histrio, et a laudatoribus suis invitantur alii laudatores, exhortantur ut pariter clament; et cum omnes clamaverint, plerumque illo victo omnes erubescunt: non ita est Deus noster; laudetur voluntate, ametur charitate; gratuitum sit quod amatur, et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, jam non gratis amas Deum. Erubesceres si te uxor tua propter divitias amaret; et forte si tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a conjuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi terram, sed seipsum servat qui fecit coelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi: noli ex necessitate. Si enim propter aliud laudas Deum, ex necessitate laudas. Si adesset tibi quod amas, non laudares Deum. Vide quid dicam: laudas Deum, verbi gratia, ut tibi det amplam pecuniam; si haberes aliunde amplam pecuniam, non a Deo, numquid laudares Deum? Si ergo propter pecuniam laudas Deum, non voluntarie sacrificas Deo, sed ex necessitate sacrificas: quia praeter illum nescio quid aliud amas. Inde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi. Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus, dat ista temporalia; et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum altitudinem et profunditatem judiciorum suorum. In quorum judiciorum abysso expavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim investigabit vias ejus, aut quis comprehendet consilia ejus 28Rom. XI, 33, 34 Novit quando det, cui det; quando auferat, et cui auferat. Pete tu in hoc tempore quod tibi prosit in posterum, pete quod te adjuvet in aeternum. Ipsum autem gratis dilige: quia melius ab eo non invenis quod det quam seipsum; aut si invenis melius, hoc pete. Voluntarie sacrificabo tibi. Quare voluntarie? Quia gratis. Quid est, gratis? Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: ob nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait: Confitebor nomini tuo, Domine, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum et argentum, quia das mihi latas divitias, amplam pecuniam, excellentissimam dignitatem? Non. Sed quid? Quoniam bonum est. Melius nihil invenio quam nomen tuum: ideo confitebor nomini tuo, Domine, quia bonum est.

Notes

  1. 27. Psal. XLIX, 23
  2. 28. Rom. XI, 33, 34