Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Jesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure jam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: «Miserere nostri, fili David.» Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: «Miserere nostri, fili David.» Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: «Quid,» inquit, «vultis ut faciam vobis?» Et illi, «Domine, ut videamus.» Tetigit et aperuit oculos corum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem 10Matth. XX, 29-34 . Aliquid ergo transitorium Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi hujus hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: «Miserere nostri, fili David.» Tanquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.