TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mirum est autem quomodo concupiscatur desiderium, nec sit in nobis cujus concupiscentia jam sit in nobis. Neque enim pulchrum aliquod corpus est, sicut aurum, vel caro aliqua speciosa, quam potest homo concupiscere, nec habere, quia extra posita non est in homine. Quis nesciat in homine esse concupiscentiam, in homine esse desiderium? Cur ergo concupiscitur ut habeatur, quasi forinsecus inferatur? Aut quomodo haberi ejus concupiscentia sine ipso potest, cum non sit et ipsum quid aliud quam concupiscentia? Nam et desiderare procul dubio concupiscere est. Quis est iste mirabilis atque inexplicabilis languor? Et tamen est. Nam et aegrotus qui fastidio laborat, et vult evadere hoc malum, concupiscit utique desiderare cibum, dum concupiscit non habere fastidium: sed hoc fastidium morbus est corporis. Concupiscentia vero qua concupiscit desiderare cibum, hoc est carere fastidio, in animo est, non in corpore: et habet eam non gutturis et faucium delectatio, quae fastidio restringitur; sed recuperandae ratio sanitatis, qua pellendum escae fastidium providetur. Et ideo non mirum est si appetit animus ut appetat corpus, quando appetit animus nec appetit corpus. Cum autem utrumque animi est, et utrumque concupiscentia est, cur concupisco desiderium justificationum Dei? Quomodo in uno eodemque animo meo habeo concupiscentiam desiderii hujus, et ipsum non habeo desiderium? aut quomodo ista duo sunt, et non unum? Utquid enim concupisco desiderare justificationes, ac non ipsas justificationes potius quam earum desiderium concupisco? aut quo pacto possum justificationum desiderium concupiscere, et ipsas justificationes non concupiscere; cum ideo earum desiderium concupiscam, quia ipsas habere cupio? Quod si ita est, jam ipsas utique concupisco. Quid igitur opus est ut earum desiderium concupiscam, cum jam id habeam, et habere me sentiam? Non enim possem concupiscere desiderium justitiae, nisi concupiscendo justitiam. An hoc est quod superius dixi, quod diligenda sit etiam ipsa dilectio qua diligitur quod diligi oportet; sicut odio habenda est dilectio qua diligitur quod diligi non oportet? Odio quippe habemus concupiscentiam nostram qua caro concupiscit adversus spiritum: et quid est ista concupiscentia, nisi mala dilectio? Et diligimus concupiscentiam nostram qua spiritus concupiscit adversus carnem: et quid est ista concupiscentia, nisi bona dilectio? Cum autem dicitur, Diligenda est, quid aliud dicitur quam, concupiscenda est? Quocirca quoniam recte concupiscuntur justificationes Dei, recte concupiscitur concupiscentia justificationum Dei. Hoc enim alio modo sic potest dici: si recte diliguntur justificationes Dei, recte diligitur dilectio justificationum Dei. An aliud est concupiscere, aliud desiderare? Non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non omnis concupiscentia desiderium est. Concupiscuntur enim et quae habentur, et quae non habentur: nam concupiscendo, fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo quid est, nisi rerum absentium concupiscentia? Sed Dei justificationes absentes esse quomodo possunt, nisi quando nesciuntur? An et quando sciuntur et non fiunt, absentes habendae sunt? Nam quid sunt justificationes, nisi opera justa, non verba? Ac per hoc possunt infirmitate animae non desiderari; et ratione mentis, ubi videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium concupisci. Saepe enim quid agendum sit videmus, nec agimus; quia non delectat ut agamus, et cupimus et delectet. Praevolat intellectus; et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus atque infirmus affectus. Ideo ergo desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre rationem.