[«vers.» 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: «Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servi tur; profanasti in terra sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias ejus; posuisti munitiones ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem ejus in terram collisisti. Minuisti dies sedis ejus; perfudisti eum confusione.» Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed, «Tu vero,» tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam jurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo jusjurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum juraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine ejus, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret, Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Jacob, invenimus majorem adoratum a minore, cum scriptum sit, «Major serviet minori» 63Gen. XXV, 23 ; ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. «Ecce ex semine tuo,» dixit David, «ponam super sedem tuam» 64Psal. CXXXI, 11 . Promisit ex semine ejus in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum ejus respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod jurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Juravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: «Si dereliquerint legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint;» manebit tamen promissio mea, implebitur juratio mea? «Semel juravi in sancto meo,» intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: «Semel,» inquit, «juravi, si David mentiar.» Exhibe ergo quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.