[vers. 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat justos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros 4Matth. XXVII, 25 .