TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Rex vero: ideo ita positum est quia illi vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex, cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc titulum super caput ejus inscriptum posuit, Rex Judaeorum, hebraea lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam regis, et ignominiam ipsorum Judaeorum, qui rejicientes verum regem, elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui jurat in ipso? Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Judaei insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quis jurat in eo? Qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod ait, Laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Judaei? Quanta mala dixerunt, non solum Judaei, sed et omnes qui propter idola Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos, putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum: jam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant contra Agnum. Vicit Leo de tribu Juda 30Apoc. V, 5, et siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua.

Notes

  1. 30. Apoc. V, 5