TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam solemnis dies Martyrum illuxit; propter gloriam passionis Christi imperatoris martyrum, qui sibi non pepercit militibus imperans pugnam, sed prior pugnavit, prior vicit, ut pugnantes exemplo suo hortaretur, et majestate sua adjuvaret, et promissione coronaret, audiamus aliquid in isto psalmo, quod pertineat ad ejus passionem. Commendamus autem saepius, nec nos piget iterare quod vobis utile est retinere, Dominum nostrum Jesum Christum plerumque loqui ex se, id est ex persona sua, quod est caput nostrum; plerumque ex persona corporis sui, quod sumus nos et Ecclesia ejus; sed ita quasi ex unius hominis ore sonare verba, ut intelligamus caput et corpus in unitate integritatis consistere, nec separari ab invicem; tanquam conjugium illud, de quo dictum est: Erunt duo in carne una 1Gen. II, 24, et Ephes. V, 31 . Si ergo agnoscimus duos in carne una, agnoscamus duos in voce una. Primo quod legenti respondentes cantavimus, quanquam de medio Psalmo sit, hinc tamen sermonis ducamus exordium. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus. Persona est haec Domini nostri Jesu Christi: sed videte, si non ibi intelliguntur et membra. Dictum est et hoc, cum ipse Dominus noster hic in terra in carne ambularet. Cum enim viderent multitudinem sequi auctoritatem ejus, et divinitatem et majestatem miraculis praesentatam; cum hoc viderent Judaei, de quibus ipse Dominus similitudinem posuit, quia dixerunt, Hic est haeres; venite occidamus eum, et nostra erit haereditas 2Matth. XXI, 38 , dixerunt apud semetipsos, id est inter se, unde pontificis illius Caiphae vox est: Videtis quod turba multa eum sequitur, et saeculum post illum abiit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. Evangelista autem verba nescientis quid diceret, exposuit nobis, et ait: Hoc autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetavit quia oportebat Jesum mori pro populo et gente 3Joan. XI, 47-51 . Tamen illi cum viderent populum post illum ire, dixerunt, Quando morietur, et peribit nomen ejus: id est, cum occiderimus eum, jam nomen ejus non erit in terra, nec seducet aliquos mortuus; sed ipsa ejus interfectione intelligent homines, quia hominem sequebantur, quia non erat in eo spes salutis; et deserent nomen ejus, et non erit. Mortuus est; et non periit nomen ejus, sed seminatum est nomen ejus: mortuus est: sed granum fuit, quo mortificato seges continuo exsurgeret 4Id. XII, 25. Glorificato ergo Domino nostro Jesu Christo, coeperunt multo magis multoque numerosius credere in illum; et coeperunt membra ejus audire quod caput audiebat. Jam ergo Domino nostro Jesu Christo in coelo constituto, et ipso in nobis in terra laborante, dixerunt adhuc inimici ejus: Quando morietur, et peribit nomen ejus. Hinc enim persecutiones diabolus in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi. Nisi forte putatis, fratres, quia illi Pagani quando saeviebant in Christianos, non hoc sibi dicebant, delere nomen Christi de terra. Ut moreretur iterum Christus non in capite, sed in corpore suo, occisi sunt et martyres. Ad multiplicandam Ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus, seminationi accessit et mors martyrum. Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus 5Psal. CXV, 15. Multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici, Quando morietur, et peribit nomen ejus. Adhuc et modo dicitur. Sedent Pagani, et computant sibi annos, audiunt fanaticos suos dicentes, Aliquando Christiani non erunt, et idola illa coli habent, quemadmodum antea colebantur, adhuc dicunt, Quando morietur, et peribit nomen ejus. Bis victi, vel tertio sapite: mortuus est Christus, non peribit nomen ejus; mortui sunt martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen Christi. Qui de morte sua et de resurrectione sua praedixit, qui de mortibus Martyrum suorum et de corona praedixit, ipse et de Ecclesia sua futura praedixit: si verum dixit bis, tertio mentitus est? Vanum est ergo quod creditis contra illum; melius est ut credatis in illum, ut intelligatis super egenum et pauperem; quoniam pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius, inquit, paupertate vos ditaremini 6II Cor. VIII, 9 . Nunc autem quia pauper factus est, contemnitur, et dicitur: Homo erat. Quid erat? Mortuus est, crucifixus est; hominem colitis, in hominem spem habetis, mortuum adoratis. Falleris. Intellige super egenum et pauperem, ut illius paupertate dives efficiaris. Quid est, Intellige super egenum et pauperem? Ut ipsum Christum egenum et pauperem accipias, dicentem in alio psalmo: Ego autem egenus et pauper sum, Dominus curam habet mei 7Psal. XXXIX, 18 . Quid est intelligere super egenum et pauperem? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 8Philip. II, 7 : dives apud Patrem, et pauper apud nos; dives in coelo, pauper in terra; dives Deus, pauper homo. Hoc te ergo turbat, quod hominem vides, quod carnem intueris, quod mortem respicis, quod crucem irrides? hoc te turbat? Intellige super egenum et pauperem. Quid est hoc? Intellige, quia ubi tibi exposita est infirmitas, ibi latet divinitas. Dives, quia sic est; pauper, quia jam tu sic eras. Sed tamen paupertas ipsius, divitiae nostrae sunt: quomodo infirmitas ipsius fortitudo nostra est; quomodo stultum ipsius sapientia nostra est; quomodo mortalitas ipsius, immortalitas nostra est 9I Cor. I, 30. Quid sit pauper, attende: non cum ex aliorum paupertate metiaris. Implere venit pauperes, qui pauper effectus est. Propterea aperi sinum fidei; suscipe pauperem, ne pauper remaneas.

Notes

  1. 1. Gen. II, 24, et Ephes. V, 31
  2. 2. Matth. XXI, 38
  3. 3. Joan. XI, 47-51
  4. 4. Id. XII, 25
  5. 5. Psal. CXV, 15
  6. 6. II Cor. VIII, 9
  7. 7. Psal. XXXIX, 18
  8. 8. Philip. II, 7
  9. 9. I Cor. I, 30