TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hesterno die audivimus cujusdam pauperis gemitum in oratione; eumque esse cognovimus, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset 68II Cor. VIII, 9 , eique membra cohaerentia et per suum caput loquentia. Vidimus enim ibi et nos ipsos; si tamen per ejus gratiam aliquid et nos. Finita autem jam erant verba gemituum, et coeperant consolationum; sed ea finiri hesterno die tractando minime potuerunt: in iis quae restant, audiamus hodie non jam gementem pauperem, sed gaudentem; ideo gaudentem, quia sperantem; ideo sperantem, quia non de se praesumentem. Praenuntiavit felicitatem rerum humanarum in Scriptis Dei, et adjecit: «Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo.» Huc usque sermo hesternus perductus est; videte quae sequantur.

Notes

  1. 68. II Cor. VIII, 9