[vers. 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae , propter judicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Judaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter judicia Dei. Non errat Deus in judicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam 50Psal. XXV, 9 . Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam 51Matth. III, 12. Exsultate, filiae Judaeae, propter judicia Dei non errantis; et nolite modo temere judicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Judaeae Judaeos esse. Juda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Judaeae sunt: quia, Salus ex Judaeis, nihil est aliud quam Christus ex Judaeis 52Joan. IV, 22. Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo 53Rom. II, 28, 29 . Talis Judaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 50. Psal. XXV, 9
- 51. Matth. III, 12
- 52. Joan. IV, 22
- 53. Rom. II, 28, 29