TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abjiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut justorum calix tuus inebrians quam praeclarus 22Psal. XXII, 5! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae 23Psal. XXXV, 9. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens quare id fiat, subjecit: Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro justis, justitiae intelligantur positae; in multis enim justis quasi multae justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies ejus: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies ejus, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie ejus, id est in ejus notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies ejus, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.

Notes

  1. 22. Psal. XXII, 5
  2. 23. Psal. XXXV, 9