TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18-21.] Hic interponitur, Canticum diapsalmatis : quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et justos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 51Rom. I, 28.

Notes

  1. 51. Rom. I, 28