TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1, 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Jam Psalmus incipit, et incipit intellectus. Intellectus ergo vel intelligentia ipsa est, ut noveris nec jactare te debere de meritis tuis, nec praesumere de impunitate peccati. Psalmi enim titulus ita est: Huic David intellectus. Intelligentiae vocatur psalmus iste. Prima ergo intelligentia, ut te noveris peccatorem. Consequens intelligentia est, ut cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, ne hoc viribus tuis, sed gratiae Dei deputaveris. Ita non erit dolus in corde tuo, hoc est in ore interiore tuo; nec aliud in labiis habebis, aliud in cogitatione. Non eris de illis Pharisaeis, de quibus dictum est: Similes estis monumentis dealbatis; a foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis dolo et iniquitate 27Matth. XXIII, 27 . Qui ergo cum sit iniquus justum se praetendit, nonne dolosus est? Non ille Nathanael est, de quo Dominus dicit: Ecce vere Israelita in quo dolus non est? Unde autem in illo Nathanaele dolus non erat? Cum esses, inquit, sub arbore fici, vidi te 28Joan. I, 47, 48 . Sub arbore fici erat, sub conditione carnis erat. Si sub conditione carnis erat, quia impietate propaginis tenebatur; sub illa arbore fici erat, in qua gemitur in alio psalmo: Ecce enim in iniquitate conceptus sum 29Psal. L, 7 . Sed vidit eum ille qui venit cum gratia. Quid est, Vidit eum? Misertus est ejus. Ergo hominem sine dolo sic commendat, ut gratiam suam in illo commendet. Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidi te, quid magnum est, nisi intelligas aliquo modo dictum? Quid magnum est videre hominem sub arbore fici? Si non vidisset sub ista ficu genus humanum Christus, aut aresceremus omnino, aut, quomodo Pharisaei, in quibus dolus erat, id est, justificabant se verbis, factis autem mali erant, folia sola invenirentur in nobis, non fructus. Nam talem arborem fici quando vidit Christus, maledixit, et aruit. Video, inquit, sola folia, id est sola verba, absque fructu: Arescat 30Matth. XXI, 19 , inquit, ut nec folia habeat. Utquid et verba tollit? Arbor arida enim nec folia potest habere. Sic ergo erant Judaei, Pharisaei arbor illa erant: verba habebant, facta non habebant: ex sententia Domini ariditatem meruerunt. Videat ergo nos Christus sub arbore fici: videat in carne nostra etiam fructum boni operis, ne ejus maledictione arescamus. Et quia totum gratiae ejus imputatur, non meritis nostris, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: non in quibus non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Cooperta sunt peccata, tecta sunt, abolita sunt. Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si noluit animadvertere, noluit punire; si noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nec sic intelligatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata, nisi punire peccata? Ut noveris quia hoc est Dei videre peccata, quod punire peccata, quid ei dicitur? Averte faciem tuam a peccatis meis 31Psal. L, 11 . Peccata ergo tua non videat, ut te videat. Quomodo te videat? Quomodo Nathanaelem, Cum esses sub arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae Dei.

Notes

  1. 27. Matth. XXIII, 27
  2. 28. Joan. I, 47, 48
  3. 29. Psal. L, 7
  4. 30. Matth. XXI, 19
  5. 31. Psal. L, 11