TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9.] Suavis Dominus omnibus, et miserationes ejus in omnia opera ejus.» Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos damnat, an quos flagellat, non sunt opera ejus? Plane opera ejus. Et vis nosse quia «super omnia opera ejus miserationes ejus?» Inde est illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos: nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus,» qui pluit super justos et injustos 33Matth. V, 45 ? nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus?» Longanimis exspectat peccatorem, dicens, «Convertimini ad me, et convertar ad vos:» nonne «miserationes ejus in omnia opera ejus?» Et cum dicit, «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» 34Id. XXV, 41 ; hic non miseratio ejus, sed severitas ejus. Miseratio ejus reddita est operibus ejus; severitas ejus est non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua mala, et non in te remaneat nisi opus ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas ejus in opera tua, non in opera sua.

Notes

  1. 33. Matth. V, 45
  2. 34. Id. XXV, 41