Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam incorruptionem quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum, dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est, veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det, tanquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio ibi alia videtur, alia hic; jubentis imperium et obedientia servientis eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est, ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos vestros superetis, ut ab eis non subjugemini, ut omnia vobis abundent in hac terra, ut filios procreetis 22Exod. XXIII, 25-31. Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae, dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso solo praesumentibus, et alium sibi adjutorem nec ad ista quaerentibus. Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri illius sancti Job: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret, Mitte manum tuam 23Job I, 11 ? Quid est, Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? De homine dico. Victus in paradiso 24Gen. III, 6, victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus 25Job II, 10 ? Quam bene audierat: Salus tua ego sum!