TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sacrificium laudis glorificabit me: et ibi via est, qua ostendam illi salutare Dei. In sacrificio laudis via est, qua illi ostendam salutare Dei. Quod est salutare Dei? Christus Jesus. Et quomodo in sacrificio laudis nobis ostenditur Christus Quia Christus cum gratia venit ad nos. Haec dicit Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem in carne vivo, in fide vivo Filii Dei, qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me 107Gal. II, 20 . Agnoscant ergo peccatores, quia non opus esset medicus, si sani essent 108Matth. IX, 12. Etenim Christus pro impiis mortuus est 109Rom. V, 6. Cum ergo agnoscunt impietates suas, et primo imitantur Publicanum illum dicentem, Domine, propitius esto mihi peccatori: ostendunt vulnera, implorant medicum; et quia non se laudant, sed reprehendunt se, ut qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur 110I Cor. I, 31, agnoscunt causam adventus Christi, quia ideo venit ut peccatores salvos faceret: Quia Jesus Christus venit, inquit, in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 111I Tim. I, 15 . Proinde illos Judaeos, de opere suo gloriantes, sic arguit idem Apostolus, ut eos diceret ad gratiam non pertinere, qui meritis et operibus suis mercedem deberi arbitrabantur 112Gal. V, 4. Qui ergo ad gratiam se scit pertinere, quod est Christus, et quod est Christi, novit quia indiget gratia. Si gratia vocatur, gratis datur; si gratis datur, nulla merita tua praecesserunt ut detur. Nam si praecesserunt merita tua, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 113Rom. IV, 4. Si ergo dicis praecessisse merita tua, te vis laudari, non Deum: ideo non agnoscis Christum, qui venit cum gratia Dei. Converte ergo te ad merita tua, vide illa mala fuisse, ut non tibi deberetur nisi supplicium, non praemium. Et cum videris quid tibi per meritum debeatur, agnoscis quid per gratiam donetur; et sacrificio laudis glorificas Deum. Ibi est enim via, in qua noveris Christum salutare Dei.

Notes

  1. 107. Gal. II, 20
  2. 108. Matth. IX, 12
  3. 109. Rom. V, 6
  4. 110. I Cor. I, 31
  5. 111. I Tim. I, 15
  6. 112. Gal. V, 4
  7. 113. Rom. IV, 4