[vers. 17.] Succensa igni et effossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Quae sunt succensa igni et effossa, quae peribunt ab increpatione vultus ejus? Videamus et intelligamus quae sint igni succensa et effossa. Quid increpavit Christus? Peccata: ab increpatione vultus ejus peccata perierunt. Quare ergo peccata igni succensa et effossa? Omnia peccata duae res faciunt in homine; cupiditas, et timor. Cogitate, discutite, interrogate corda vestra, perscrutamini conscientias; videte utrum possint esse peccata, nisi aut cupiendo, aut timendo. Proponitur praemium ut pecces, id est, quod te delectat; facis propter quod cupis. Sed forte non induceris donis, terreris minis; facis propter quod times. Corrumpere te vult aliquis, ut dicas, verbi gratia, falsum testimonium. Innumerabilia sunt, sed planiora propono, de quibus caetera conjiciatis. Attendisti tu Deum, et dixisti in animo tuo: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 30Matth. XVI, 26 ? Non adducor praemio, ut perdam animam meam pro lucro pecuniae. Convertit ille se ad incutiendum metum; qui praemio corrumpere non valuit, incipit minari damnum, expulsionem, caedes fortassis et mortem: ibi jam, si cupiditas non valuit, forte timor valebit ut pecces. Porro autem si de Scripturis contra cupiditatem venit tibi in mentem, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur; veniat etiam contra timorem in mentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere 31Id. X, 28 . Quicumque te vult occidere, usque ad corpus ei licet; usque ad animam non licet. Anima tua non morietur, nisi tu eam volueris occidere. Perimat aliena iniquitas carnem tuam, dum servet veritas animam tuam. Si autem a veritate resilieris, quid tibi amplius facturus est inimicus, quam tu tibi ipse facis? Inimicus saeviens carnem potest occidere: tu autem dicendo falsum testimonium animam occidis. Audi Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam 32Sap. I, 11 . Itaque, fratres mei, ad omne recte factum amor et timor ducit: ad omne peccatum amor et timor ducit. Ut facias bene, amas Deum, et times Deum: ut autem facias male, amas mundum, et times mundum. Haec duo convertantur ad bonum: amabas terram, ama vitam aeternam; timebas mortem, time gehennam. Quidquid tibi iniquo promiserit mundus, numquid potest dare quantum dabit justo Deus? Quidquid tibi justo minatus fuerit mundus, numquid potest facere quod facit iniquo Deus? Vis videre quid daturus est Deus, si juste vixeris? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vis videre quid facturus est impiis? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 33Matth. XXV, 34, 41 . Bene quidem nihil tu aliud vis, quam ut bene tibi sit. Nam in eo quod amas, vis ut bene tibi sit; et in eo quod times, non vis ut male tibi sit: sed non in ea regione quaeris, in qua quaerendum est. Festinas; nam et sine indigentia vis esse, et sine molestia: bonum est quod vis, sed tolera quod non vis, ut assequaris quod vis. Proinde illius facies delens peccata, quid faciet? quae sunt peccata succensa igni et effossa? Quid fecerat amor malus? Tanquam ignem succenderat. Quid fecerat timor malus? Tanquam effoderat. Amor quippe inflammat; timor humiliat: ideo peccata mali amoris, igne succensa sunt; peccata mali timoris, effossa sunt. Humiliat et bonus timor, accendit et bonus amor; sed aliter, atque aliter. Nam et colonus intercedens pro arbore, quae fructus non dabat, ne subverteretur, ait: Circumfodio eam, et adhibeo cophinum stercoris 34Luc. XIII, 8 . Fossa significat piam humilitatem timentis, et stercoris cophinus sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris Dominus dicit, Ignem veni mittere in mundum 35Id. XII, 49 . Quo igne inardescant spiritu ferventes, et Dei ac proximi charitate flagrantes. Ac per hoc, sicut omnia justa opera bono timore et bono amore fiunt; sic malo amore et malo timore omnia peccata committuntur. Ergo, Succensa igni et effossa, omnia scilicet peccata, ab increpatione vultus tui peribunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 30. Matth. XVI, 26
- 31. Id. X, 28
- 32. Sap. I, 11
- 33. Matth. XXV, 34, 41
- 34. Luc. XIII, 8
- 35. Id. XII, 49