Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur 10Rom. I, 20 ; ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te charitas crescit, quia et charitas Deus est 11I Joan. IV, 8 , senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum 12I Cor. XIII, 12 , jam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: «Jubilate Domino, omnis terra.» Intellexisti jubilationem omnis terrae, si jubilas Domino. Domino jubila; noli jubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus: sed nos eum dicere non possumus 13Psal. XXXII, 9 . Verbum ejus quo dicti sumus, Filius ejus est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Jubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. «Jubilate» ergo «Domino, omnis terra.»