[«vers. 2.] Circumamictus lucem, sicut vestimentum.» Ipsa est vestis ejus, de qua jam dixi: «Non habens maculam, neque rugam.» Lux vocatur; et hoc jam dixi: «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Non ergo in vobis; nam tenebrae in vobis, lux autem in Domino. Ergo, «Circumamictus lucem, velut vestimentum. Extendit coelum sicut pellem.» Quomodo fecerit hoc, ut indueret se sicut vestimentum lucem Ecclesiam, enumerare vult figuratis quibusdam sacramentis: quomodo lux facta sit Ecclesia, quomodo facta sit sine macula et ruga, quomodo facta sit candida, dealbata, fulgens in vestitu sponsi sui inhaerens illi, quomodo facta sit, audiamus. «Extendit coelum sicut pellem.» Et hoc quidem video. Quis enim extendit hoc coelum, quod nostris carnalibus oculis intuemur, nisi Deus? Et, «Extendit sicut pellem,» ad facilitatem redegit, si ad litteram accipias. Etenim cum videris istam fabricam magnam, quia quisquis hominum unam vel parvam cameram extenderit, magno molimine, magno labore et difficultate ac diuturna operatione id facit; ne hujusmodi laborem in Dei operibus infirmitas suspicaretur humana, attulit quamdam facilitatem pro tua capacitate, ut sic quodammodo incipias credere facile operantem Deum, et non putare sic eum extendisse coelum, sicut tu tectum domus tuae; sed quam tibi facile est extendere unam pellem, tam facile illi fuisse extendere tam magnum coelum. Mira facilitas, et tamen adhuc Spiritus tibi tardo loquitur. Tibi, inquam, adhuc tardo loquitur Spiritus. Nam nec sic extendit Deus coelum, sicut et tu pellem. Si enim sic extendit, ecce ante te pellis vel rugosa, vel plicata ponitur; dic ut extendatur, dicto tuo extende pellem. Non possum, inquis. Ergo et in extendenda pelle multum longe es a facilitate Dei. «Ipse» enim «dixit, et facta sunt» 22Psal. CXLVIII, 5 . Dixit, «Fiat firmamentum inter aquam et aquam; et sic factum est» 23Gen. I, 6 . Tamen propter facilitatem significandam, secundum sensum tuum acceperis aliquid interim ad litteram.