[vers. 70, 71.] Et elegit David servum suum. Tribum ergo Juda propter David; David autem propter Christum: tribum igitur Juda propter Christum, quo transeunte clamaverunt caeci, Miserere nobis, fili David; et continuo misericordia ejus lumen receperunt 121Matth. XX, 30, 34, quia verum erat quod clamaverunt. Hoc ideo non transeunter dicit, sed attente commendat Apostolus, scribens ad Timotheum: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus 122II Tim. II, 8, 9 . Ipse itaque Salvator secundum carnem factus ex semine David, figuratur in hoc loco nomine David, aperiente Domino in parabolis os suum. Nec moveat quod cum dixisset, Et elegit David, quo nomine Christum significavit, addidit, servum suum; non, filium suum: imo vero hinc agnoscamus, non Patri coaeternam Unigeniti substantiam, sed formam servi susceptam ex semine David.