TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5, 4.] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 30Act. II, 4. Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonnerunt; In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris? Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere?

Notes

  1. 30. Act. II, 4