TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 6.] Venit ergo tempus quod dictum est, «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum;» sive quam docuit, sive qua interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae jam in beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed confitentium, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;» et advocatum habeamus apud Patrem, Jesum Christum justum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris 43I Joan. II, 1 2 ? Modo loquantur superbi; vincuntur numero, vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Judices sunt impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: «Absorpti sunt juxta petram judices eorum.» Quid est, «Absorpti sunt juxta petram? Petra autem erat Christus» 44I Cor. X, 4 . «Absorpti sunt juxta petram. Juxta,» id est, comparati judices, magni, potentes, docti: ipsi dicuntur «judices eorum,» tanquam judicantes de moribus, et sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adjunge illum petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat, Dixit Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato. Adjunge illos petrae, compara auctoritatem illorum auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis: Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille crucem suam fixit in cordibus regum. Postremo mortuus est, et resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis. Ergo, «Absorpti sunt juxta petram» istam «judices eorum.» Tamdiu videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus; gratulamur illi, non sequitur illum. Sed prior fuit ille quam Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum, quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia tu prius cecidisti.

Notes

  1. 43. I Joan. II, 1 2
  2. 44. I Cor. X, 4