TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nec est in ore ejus dolus. At vero qui nolunt confiteri peccata, laborant sine causa in defensione peccatorum suorum. Et quanto laborant in defensione peccatorum suorum jactantes merita sua, non videntes iniquitates suas, tanto plus robur eorum et fortitudo deficit. Ille enim fortis est, qui non in se, sed in Deo fortis est. Propter illud, Ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Gratia mea, dixit; non, Virtus tua. Sufficit, inquit, tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Unde alio loco ipse ait: Quando infirmor, tunc fortis sum 32II Cor. XII, 8-10 . Ergo qui vult fortis esse, velut praesumens de se, et jactans merita sua, qualiacumque illa sint, erit similis Pharisaeo illi, qui quod a Deo se dicebat accepisse, superbe tamen jactabat: Gratias, inquit, tibi. Attendite, fratres mei, quale genus superbiae commendet Deus: vere quale potest subintrare justo homini, quale potest subrepere etiam bonae spei viro. Gratias tibi, dicebat. Ergo cum dicebat, Gratias tibi, fatebatur ab illo se accepisse quod habebat. Quid enim habes quod non accepisti 33I Cor. IV, 7? Ergo, Gratias tibi ago, dixit; Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et Publicanus iste. Unde ergo superbus? Non quia de bonis suis Deo gratias agebat, sed quia super alterum se de ipsis bonis extollebat.

Notes

  1. 32. II Cor. XII, 8-10
  2. 33. I Cor. IV, 7