[vers. 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cujus medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus; nec potest esse laus ejus, nisi in sanctis ejus. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus ejus non est nisi in sanctis ejus, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus ejus, quia pauci sumus, et a turba separati; nos juste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est, Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Justitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Justitia plena est dextera tua.