Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera. Qui sunt in circuitu ejus? Ubi enim est iste, ut dicat, Omnes qui in circuitu ejus sunt? Si Deum Patrem cogites, ubi non est qui ubique praesens est? Si Filium cogites secundum formam divinitatis, et ipse cum Patre ubique est; quia ipse est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit autem ubique propter suam munditiam 50Sap. VII, 24 . Si autem Filium sic intelligas, secundum quod assumpsit carnem, et visus est inter homines, et crucifixus est, et resurrexit, novimus quia ascendit in coelum. Qui sunt in circuitu ejus? Angeli. Ergo nos non offerimus munera, quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, dixit, offerent munera. Si sepultus Dominus noster hic esset in terra, et jaceret corpus ipsius, quomodo alicujus martyris vel apostoli, attenderemus eos qui in circuitu ejus essent, quaecumque vel gentes essent circa ipsum locum undique, vel convenientes ad illam sepulturam cum muneribus: nunc autem ascendit; sursum est. Quid est hoc, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Hoc interim quod Deus admonet dicam vobis, quid ex his verbis mihi ipse inspirare dignatus sit: si melius aliquid postea visum fuerit, et hoc vestrum est quia communis est omnibus veritas. Non est nec mea, nec tua; non est illius, aut illius: omnibus communis est. Et fortasse ideo media est, ut in circuitu ejus sint omnes qui diligunt veritatem. Quidquid enim omnibus commune est, in medio est. Quare in medio dicitur? Ut tantum distet ab omnibus, et tantum propinquet omnibus. Quod non est in medio, quasi privatum fit. Quod publicum est, in medio ponitur, ut omnes qui veniunt, percipiant, illuminentur. Nemo dicat, Meum est; ne in parte sua velit facere quod in medio est omnibus. Quid est ergo, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Omnes qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non illam faciunt quasi suam superbiendo de illa, ipsi offerent munera; quia humilitatem habent: qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum, ad partem seducere conantur, non offerent hi munera; quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera terribili. Offerentur munera terribili: timeant ergo omnes qui in circuitu ejus sunt. Ideo enim timebunt, et cum tremore laudabunt, quia ideo in circuitu ejus sunt, ut omnes assequantur eum, et publice omnibus confluat, et publice illuminet: hoc est, contremiscere. Tu cum feceris tibi eum quasi proprium, et jam non communem, extolleris in superbiam; cum scriptum sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 51Psal. II, 11 . Ergo offerent munera qui in circuitu ejus sunt: ipsi enim humiles sunt, qui communem norunt esse omnibus veritatem.