TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo in hoc Doech culpat Scriptura? Non dixit, Ecce homo qui fuit dives; sed, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non quia habuit divitias, sed quia in ipsis speravit, et in Deo non speravit, ideo damnatur, ideo punitur, ideo movetur de tabernaculo, tanquam motus ille terrenus, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae 51Psal. I, 4; ideo exstirpatur radix ejus de terra viventium. Numquid huic similes sunt divites, de quibus Paulus apostolus loquitur: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, sicut Doech; neque sperare in incerto divitiarum, sicut ipse speravit in multitudine divitiarum suarum; sed in Deo vivo, non quomodo iste qui non posuit Deum adjutorem suum? Denique illis quid praecepit? Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent 52I Tim. VI, 17, 18 . Et quid, si facile tribuerint, si communicaverint non habenti? Intrabunt per foramen acus? Intrabunt plane: nam et pro illis jam ipse camelus intravit. Ipse enim prior intravit, quem sicut camelum nemo sarcina passionis oneraret, nisi se ipse in terram deponeret. Quia et ipse hoc dixit, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est 53Matth. XIX, 26 . Damnetur ergo iste Doech, timeant de illo modo justi, rideant super eum postea justi. Merito enim damnatur, qui non posuit Deum adjutorem suum, sicut tu: qui forte habes pecuniam; sed de Deo praesumis, non de pecunia. Et speravit in multitudine divitiarum suarum: similis factus est illis qui cum dicerent, Beatus populus cui haec sunt, id est ista terrena, retulit continuo iste qui insultat huic Doech, Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Nam illa in quibus dixerunt beatum populum, enumerat Psalmus. Locuti sunt enim tanquam filii alieni, tanquam iste Doech Idumaeus, id est terrenus: Os eorum locutum est vanitatem; dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum sicut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum 54Psal. CXLIII, 11-15 . Quasi magnam felicitatem videntur habere pacis terrenae. Sed ille qui terrenus est, etiam motus est, id est tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Denique quid in illis reprehenditur? Non quia ista habuerint; nam et boni habent ista: sed quid? Hoc intendite; ne passim divites reprehendatis, et rursus ne de paupertate et de egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum de divitiis, quanto magis non est praesumendum de paupertate, sed de Deo vivo? In quo ergo isti notantur? Quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ideo filii alieni, ideo os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Tu autem quid? Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius.

Notes

  1. 51. Psal. I, 4
  2. 52. I Tim. VI, 17, 18
  3. 53. Matth. XIX, 26
  4. 54. Psal. CXLIII, 11-15