Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad jactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis 91Matth. VI, 1 . Quomodo autem et publice debent fieri propter vultum sponsae, ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 92Id. V, 16 : non ut gloriam vestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis novit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, videor: quo animo dem, quis videt? Sufficiat tibi qui videt; ille videt qui retribuet. Intus amat qui intus videt: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia videris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum vestis est aurea et varia, sed intus pulchram novit, qui speciem ejus amavit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi videt Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta varietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis varietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus?