[vers. 2.] Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex Sion species decoris ejus. Certe concordat Psalmus Evangelio dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Audi, Per omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi, Incipientibus ab Jerusalem: Ex Sion species decoris ejus. Ergo. Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes 10Luc. XXIV, 46, 47 . Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion species decoris ejus, quod inde coepit decus Evangelii ejus, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum 11Psal. XLIV, 3, concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab Jerusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth 12Isai. VI, 3 . Et consonant duo Testamenta, et unam vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem ejus die missum de coelo 13Act. II, 4. Inde Evangelium, inde praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei.