Propter eos qui forte rudes sunt adhuc ad nomen Christi, quia undique colligit qui pro omnibus dedit sanguinem suum, dicendum est paucis quod et illi libenter audiant qui noverunt, et discant qui non noverunt. Psalmi isti quos cantamus, antequam Dominus noster Jesus Christus natus esset ex virgine Maria, Spiritu Dei dictante dicti et conscripti sunt. Fuit enim David rex in Judaeorum gente; quae gens una colebat Deum unum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in ipsis sunt, sive quae videntur, sive quae non videntur. Caeterae autem gentes, aut idola colebant quae manibus suis fecerant, aut creaturam Dei, non ipsum Creatorem, id est, aut solem, aut lunam, aut stellas, aut mare, aut montes, aut arbores. Haec enim omnia Deus fecit; et laudari se vult in illis, non illa coli pro se. Ergo in ipsa gente Judaeorum David rex fuit, de cujus semine natus est Dominus noster Jesus Christus 1Rom. I, 3 ex Maria virgine; quia de illo ducebat genus virgo Maria quae peperit Christum 2Luc. II, 7: et dicti sunt isti Psalmi, et prophetabatur in eis Christus venturus post multos annos: et dicebatur ab illis Prophetis, qui fuerunt antequam Dominus noster Jesus Christus de Maria virgine nasceretur, quidquid futurum erat temporibus nostris; quod modo legimus, et videmus: et multum gaudemus quia spes nostra praedicta est a sanctis, qui illud non videbant impletum, sed in spiritu futurum videbant: et nos modo legimus et audimus a lectoribus; disputamus illa; et quomodo sunt in Scripturis, sic ea videmus impleri per totum orbem terrarum. Quis inde non gaudeat? Quis non et ea quae nondum venerunt ventura speret, propter illa quae jam tanta impleta sunt? Modo enim, fratres, videtis quia totus mundus, tota terra, omnes gentes, omnes regiones currunt ad nomen Christi, et credunt in Christum. Certe videtis hoc, quomodo ubique evertantur vanitates Paganorum; videtis hoc, manifestum est vobis. Numquid et hoc de libro vobis legimus, et non ante oculos vestros fit? Hoc ergo totum quod videtis ante oculos vestros fieri, scriptum est ante immensa volumina annorum per istos quos modo legimus, quando jam ista impleri videmus. Sed quoniam scripta sunt et illa quae nondum venerunt, id est, quia Dominus noster Jesus Christus venturus est ut judicet, qui primo venit ut judicaretur; venit enim primo humilis, postea venturus est excelsus; venit ut ostenderet exemplum patientiae, postea venturus est ut pro meritis judicet omnes, sive bonos, sive malos: quia ergo nondum venit hoc quod speramus, venturum Christum judicem vivorum et mortuorum, debemus illud credere. Modicum quod restat venturum esse credamus, quando jam videmus tanta quae tunc futura erant, modo compleri. Stultus est enim qui non vult credere pauca quae restant, cum videat tam multa impleta esse, quae tunc non erant quando praedicebantur.