TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Persequatur ergo inimicus animam meam, et comprehendat. Iterum inimicum singulari numero nominans, illum magis magisque manifestat quem superius velut leonem appellavit. Ipse enim animam persequitur; et si deceperit, comprehendet. Nam homines usque ad interfectionem corporis saeviunt, animam vero post istam visibilem mortem in potestate habere non possunt; diabolus autem quas animas persecutus comprehenderit, possidebit. Et conculcet in terram vitam meam: id est conculcando, terram faciat vitam meam, cibum scilicet suum; non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est, cui dictum est, Terram manducabis; et peccatori homini dictum est, Terra es, et in terram ibis 12Gen. III, 14, 19 . Et gloriam meam in pulverem deducat. Hic est ille pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, superborum scilicet vana et inepta jactantia, et inflata non solidata, tanquam vento elatus pulveris globus. Recte itaque hic posuit gloriam, quam non vult in pulverem deduci. Vult enim eam solidam habere in conscientia coram Deo, ubi nulla jactantia est; Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur 13I Cor. I, 31 . Ista soliditas in pulverem deducitur, si per superbiam quisque contemnens secreta conscientiae, ubi solus Deus hominem probat, velit apud homines gloriari; hinc est quod alibi dicit: Deus conteret ossa placentium hominibus 14Psal. LII, 6 . Qui autem bene didicit vel expertus est vitiorum superandorum gradus, intelligit hoc vitium inanis gloriae, vel solum, vel maxime cavendum esse perfectis: quo primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit. Initium autem omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo 15Eccli. X, 15, 14 .

Notes

  1. 12. Gen. III, 14, 19
  2. 13. I Cor. I, 31
  3. 14. Psal. LII, 6
  4. 15. Eccli. X, 15, 14