TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 106, 107.] Juravi,» inquit, «et statui custodire judicia justitiae tuae:» tanquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset, «Juravi;» adjunxit, «et statui.» Hoc enim appellavit juramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis judiciis justitiae Dei, ut sit omnino pro juratione quod statuit.