Quid est quod salivae decurrebant super barbam ejus? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam ejus, quid sunt, nisi verba infirma virtutem ejus tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi hujus. Si velimus jam Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi hujus exposuerimus in nomine Domini nostri Jesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi textum libenter audiatis.