TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] In tua justitia erue me, et exime me. Non in mea, sed in tua; si enim in mea, ero ex illis de quibus ille ait: Ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 17Rom. X, 3 . Ergo in tua justitia, non in mea. Quia mea quid? Praecessit iniquitas. Et cum ero justus, tua justitia erit: quia justitia mihi abs te data justus ero; et sic erit mea, ut tua sit, id est abs te mihi data. In eum enim credo qui justificat impium, ut deputetur fides mea ad justitiam 18Id. IV, 5. Erit ergo et sic justitia mea; non tamen tanquam propria mea, non tanquam a meipso mihi data: sicut putabant illi qui per litteram gloriabantur, et gratiam respuebant. Nam dictum est alio loco: Judica me, Domine, secundum justitiam meam 19Psal. VII, 9 . Certe non gloriabatur in sua justitia. Sed revoca ad me Apostolum: Quid enim habes quod non accepisti 20I Cor. IV, 7 ? et sic dic justitiam tuam, ut memineris quod acceperis eam, et non eam invideas accipientibus. Nam et ille Pharisaeus, tanquam a Deo recepisset, dicebat: Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi: bene. Quia non sum sicut caeteri homines: quare? Inde enim te delectat quia bonus es, quod alter malus est? Denique quid addidit? Injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste. Hoc jam non est exsultare, sed insultare. Ille autem captivus nec oculos ad coelum audebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori 21Luc. XVIII, 11, 13 . Parum itaque est, ut illud quod in te est bonum agnoscas quod a Deo sit, nisi etiam inde non te extollas super illum quid nondum habet; qui fortasse cum acceperit, transiet te. Quando enim erat Saulus Stephani lapidator 22Act. VII, 59, quam multi erant Christiani quorum erat ille persecutor! Tamen quando conversus est, omnes qui se praecesserant superavit. Ergo dic Deo quod audis in Psalmo: In te speravi, Domine; non confundar in aeternum: in tua justitia, non in mea, erue me, et exime me. Inclina ad me aurem tuam. Et haec confessio est humilitatis. Qui dicit, Inclina ad me, confitetur quia jacet tanquam aeger prostratus medico stanti. Denique vide quia aeger loquitur: Inclina ad me aurem tuam, et salvum me fac.

Notes

  1. 17. Rom. X, 3
  2. 18. Id. IV, 5
  3. 19. Psal. VII, 9
  4. 20. I Cor. IV, 7
  5. 21. Luc. XVIII, 11, 13
  6. 22. Act. VII, 59