Ut potui, quantum a Domino adjutus sum, psalmum istum magnum pertractavi et exposui. Quod profecto melius sapientiores doctioresque fecerunt, sive facturi sunt; nec ideo tamen ei nostrum deesse debuit ministerium, maxime id de me flagitantibus fratribus, quibus sum debitor hujus officii. Quod autem de alphabeto hebraeo, ubi octoni versus singulis subjacent litteris, atque ita Psalmus totus contexitur, nihil dixi, non sit mirum, quoniam nihil quod ad istum proprie pertineret inveni: non enim solus habet has litteras. Illud sane sciant qui hoc in graeca et latina scriptura, quoniam non illic servatum est, invenire non possunt, omnes octonos versus in hebraicis codicibus ab ea quae illis praeponitur, littera incipere; sicut nobis ab eis qui illas noverunt litteras, indicatum est. Quod multo diligentius factum est, quam nostri vel latine vel punice, quos abecedarios vocant psalmos, facere consueverunt. Non enim omnes versus donec claudatur periodus, sed solos primos ab eadem littera incipiunt, quam praeponunt.