TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur: veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse est enim ut Dominus veritatem requirens, retribuat his qui abundanter faciunt superbiam. Jam dicturus es: Quando retribuet? Quando vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando humiliantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate hujus saeculi refulserant, humiliati non ceciderunt, quia Deum de corde non excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humiliatus videbatur Job perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat, perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est tristius, sine haerede 94Job I; remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adjutricem 95Id. II, 9: humiliatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 96Id. I, 21 . Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem, intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de ejus ore, nisi thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales quando humiliantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis quid intus habeant. Ex vobis conjicitis, qui mundum diligitis, quia vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare; habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant, deserti pompa saeculari, inanes gratia spirituali, vere humiliantur. Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen, christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est (si tamen aurum sis, et non palea), ut sordibus careas, non in cinerem convertaris.

Notes

  1. 94. Job I
  2. 95. Id. II, 9
  3. 96. Id. I, 21