TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic.» Quid est, «proximus fui?» Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, «Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde.» Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et «semper.» Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo 37Matth. IV, 1-11 , et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem 38Act. I, 3 . Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» 39Matth. XXVIII, 20 . «Et dixi, Semper isti errant corde.» Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.

Notes

  1. 37. Matth. IV, 1-11
  2. 38. Act. I, 3
  3. 39. Matth. XXVIII, 20