TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti. Luna et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia in cujus saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singula Ecclesiae quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem Scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus. Cur autem luna recte significet Ecclesiam, opportunius in alio psalmo considerabitur, ubi dictum est: Peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde 16Psal. X, 3 .

Notes

  1. 16. Psal. X, 3