[vers. 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Jam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen hoc jam de ira Domini, quia et de vindicta Domini. De qua vindicta? Quam excepit de Adam. Non enim in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat Deus, Morte morieris 6Gen. II, 17 : aut aliquid patimur in ista vita, nisi ex illa morte quam meruimus primo peccato. Etenim portamus corpus mortale (quod utique non esset mortale), plenum tentationibus, plenum sollicitudinibus, obnoxium doloribus corporalibus, obnoxium indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat, Non est sanitas in carne mea, nisi quia ista quae hujus vitae dicitur sanitas, bene intelligentibus et sabbatum recordantibus non est utique sanitas? Si enim non manducaveritis, inquietat fames. Iste naturalis quidam morbus est: quia natura nobis facta est poena ex vindicta. Primo homini quod erat poena, natura nobis est. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri 7Ephes. II, 3 . Natura filii irae, id est, portantes vindictam. Sed quare dicit, Fuimus? Quia spe jam non sumus: nam re adhuc sumus. Sed illud melius dicimus quod spe sumus, quia certi sumus de spe. Non enim incerta est spes nostra, ut de illa dubitemus. Audi ipsam gloriam in spe. In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Quid enim? Nondum redemptus es, o Paule? nondum pro te pretium persolutum est? Nonne sanguis ille jam fusus est? nonne ipsum est pretium omnium nostrum? Plane ipsum. Sed vide quid ait: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 8Rom. VIII, 23-25 . Quid autem exspectat per patientiam? Salutem. Cujus rei salutem? Ipsius corporis: quia hoc dixit, redemptionem corporis nostri. Si salutem corporis exspectabat, non erat salus illa quam habebat. Esuries, sitis interficit, si subventum non fuerit. Medicamentum enim famis est cibus, et medicamentum sitis est potus, et medicamentum fatigationis est somnus. Detrahe ista medicamenta, vide si non interficiunt illa quae existunt. Si sepositis istis non sunt morbi, est sanitas. Si autem habes aliquid quod te possit interficere, nisi manducaveris; noli gloriari de sanitate, sed gemens exspecta redemptionem corporis tui. Gaude te redemptum; sed nondum re, spe securus esto. Etenim si non gemueris in spe, non pervenies ad rem. Hoc ergo non est sanitas, ait: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Unde ergo sagittae infixae? Ipsam poenam, ipsam vindictam, et forte dolores quos hic necesse est pati, et animi et corporis, ipsas dicit sagittas. De his enim sagittis et sanctus Job fecit commemorationem, et cum esset in illis doloribus, dixit sagittas Domini infixas sibi 9Job VI, 4. Solemus tamen et verba Dei sagittas accipere: sed numquid ab his posset iste sic dolere se percuti? Verba Dei tanquam sagittae excitant amorem, non dolorem. An quia et ipse amor non potest esse sine dolore? Quidquid enim amamus et non habemus, necesse est ut doleamus. Nam ille et amat et non dolet, qui habet quod amat: qui autem amat, ut dixi, et nondum habet quod amat, necesse est ut in dolore gemat. Inde illud in persona Ecclesiae sponsa Christi in Cantico canticorum: Quoniam vulnerata charitate ego sum 10Cant. II, 5, et V, 8 . Vulneratam se dixit charitate: amabat enim quiddam, et nondum tenebat; dolebat, quia nondum habebat. Ergo si dolebat, vulnerata erat: sed hoc vulnus ad veram sanitatem rapiebat. Qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non potest pervenire. Numquid ergo vulneratus semper erit in vulnere? Possumus itaque etiam sic infixas sagittas accipere, id est, verba tua infixa sunt cordi meo, et ex ipsis verbis tuis factum est ut recordarer sabbatum; et ipsa recordatio sabbati, et nondum retentio, facit me nondum gaudere, et agnoscere nec sanitatem esse in ipsa carne, neque dici debere, cum comparo istam sanitatem illi sanitati quam habebo in requie sempiterna, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 11I Cor. XV, 53; et video quia in illius sanitatis comparatione, ista sanitas morbus est.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 6. Gen. II, 17
- 7. Ephes. II, 3
- 8. Rom. VIII, 23-25
- 9. Job VI, 4
- 10. Cant. II, 5, et V, 8
- 11. I Cor. XV, 53