TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Cito exaudi me, Domine.» Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, jam da; quoniam «anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus.» Impleat me spiritus tuus, quia «defecit spiritus meus:» ipsa est causa ut cito exaudias, quia «defecit spiritus meus.» Factus sum jam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum 52Matth. V, 3 . In quo enim vivit spiritus ejus, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est, «Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur» 53Psal. CIII, 29 ; ut confitentes dicant, «Memento quia pulvis sumus» 54Psal. CII, 14 . Cum autem dixerint, «Quia pulvis sumus memento;» tunc dicant, «Anima mea velut terra sine aqua tibi.» Quid enim tam terra sine aqua; quam pulvis? Sed «cito exaudi me, Domine:» complue me, confirma me, ne sim pulvis quem projicit ventus a facie terrae 55Psal. I, 4 . «Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus:» non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, «Anima mea velut terra sine aqua tibi:» fac etiam quod in illo psalmo sequitur, «Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae» 56Psal. CIII, 30 . Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt 57II Cor. V, 17 .

Notes

  1. 52. Matth. V, 3
  2. 53. Psal. CIII, 29
  3. 54. Psal. CII, 14
  4. 55. Psal. I, 4
  5. 56. Psal. CIII, 30
  6. 57. II Cor. V, 17