TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret Saül, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus, affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo? Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est, Mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis: hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo Psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum. Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur, Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est, ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis intelligas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Judaeorum significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David erat in gente Judaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in sacerdotio, et dimisit gentem Judaeorum, et venit ad Gentes. Quid est ergo, Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum affectu, quam misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui videns infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem mortem cum tanta injuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat: quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus. Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis, nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum 28Matth. XXVI, 26 . Et procidebat ad ostia portae: id est, humiliavit se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus Psalmi; breviter audivimus: audiamus jam ipsa verba affectantis et tympanizantis ad portam civitatis.

Notes

  1. 28. Matth. XXVI, 26