TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Jam ergo assumptus est a Domino, deserta illa civitate et rectore ejus diabolo, quia rector impiorum diabolus est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum, infidelium. Unde jam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 33Ephes. V. 8 . Ergo jam suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi primo diceret: Adjutor meus esto. Ergo si tu adjuvas, si tu suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita 34Joan. XIV, 6 . Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam in lingua portat 35Prov. XXXI, 26 . Et si offenderis aliquid in lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi: tu tantum viam noli deserere; dic illi, Susceptor meus esto, Et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam dabit, qui legem dedit 36Psal. LXXXIII, 8 . Ergo, Legem mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta, propter inimicos meos.

Notes

  1. 33. Ephes. V. 8
  2. 34. Joan. XIV, 6
  3. 35. Prov. XXXI, 26
  4. 36. Psal. LXXXIII, 8