TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Et usque in senectam et senium. Duo ista nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim post juventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam πρεσβύτης dicitur gravis, et γέρων senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates. Docuisti me gratiam tuam a juventute mea; et usque nunc, post juventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cujusdam magni hominis est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus juventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est, mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit seges Ecclesiae: haec juventus. Progredientibus autem temporibus confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Non tantum in juventute, quando Paulus, quando Petrus, quando primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua. Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi 100Matth. XXVIII, 20 ? Quare ista oportebat ut dicerentur in Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei qui dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et redibunt idola, rediet quod erat antea. Quamdiu erunt Christiani? Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte exies ad judicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a juventute mea, et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est 101Isai. LIII, 1? Brachium Domini, Christus. Noli ergo derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui? Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, jam nulla superveniet generatio.

Notes

  1. 100. Matth. XXVIII, 20
  2. 101. Isai. LIII, 1