[«vers. 9.] Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur.» Te exsurgente a mortuis, et eunte ad Patrem, regale illud sacerdotium induatur fidem, quia justus ex fide vivit 24Rom. I, 17 ; et accepto pignore Spiritus sancti, laetentur membra spe resurrectionis, quae praecessit in capite: eis enim Apostolus dicit, «Spe gaudentes» 25Id. XII, 12 .