Quare autem in meridie? Quia multum fervet persecutio: majores aestus dixit meridiem. Attendat hoc Charitas vestra de Scripturis me probantem. Quando de seminante dicebat Dominus, quia exiit seminans seminare, et aliud cecidit in viam, aliud in petrosa, aliud inter spinas; dignatus est ipse exponere similitudinem, et cum venisset ad petrosa, hoc ait: «Hi sunt qui audiunt verbum, et ad horam gaudent ad verbum; et in tribulatione quae fit propter verbum, continuo scandalizantur.» Quid enim dixerat de his quae exierant in petrosis? «Exorto sole,» inquit, «aruerunt, quia non habebant altam radicem» 23Matth. XIII, 3-23 . «Hi sunt» ergo «qui ad horam gaudent ad verbum, et cum persecutio facta fuerit propter verbum, arescunt.» Quare arescunt? «Quia non habebant firmam radicem.» Quae est radix? Charitas: hoc enim dicit Apostolus, «Ut in charitate radicati et fundati» 24Ephes. III, 17 . Quomodo enim radix omnium malorum cupiditas 25I Tim. VI, 10 , sic radix omnium bonorum charitas est. Nostis hoc, et saepe dictum est: sed quare hoc volui commemorare? Ut intelligatis Psalmum, quia daemonium meridianum propter aestum vehementis persecutionis positum est. Sic enim Dominus dicit: «Ortus est sol, et aruit herba, quia radicem non habebat.» Et exponens nobis quid est a sole herbam arescere, dixit, quia persecutione facta non manent illi, «quia altam radicem non habebant.» Recte hic intelligimus daemonium meridianum persecutionem vehementem. Qualis fuit illa persecutio aliquando, fratres, commemorem, unde Dominus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere Charitas vestra. Primo, quod imperatores et reges saeculi putaverunt se persequendo tollere posse de terra nomen Christi et nomen Christianorum, jusserunt ut quisquis se confiteretur christianum, feriretur. Quicumque noluit feriri, negavit se christianum, sciens quid mali faceret; pervenit ad illum sagitta volans per diem. Quicumque autem non curavit praesentem vitam, sed certus speravit futuram, declinavit sagittam volantem per diem, confessus est se christianum: percussus carne, liberatus est spiritu; exspectare coepit positus apud Deum in quiete, etiam redemptionem corporis sui in resurrectione mortuorum: evasit a tentatione illa, a sagitta volante per diem. Ergo, Quicumque se confessus fuerit christianum, feriatur; quomodo sagitta volans per diem fuit. Nondum erat daemonium meridianum, flagrans vehementi persecutione, et faciens magnos aestus etiam fortibus. Audite enim quid secutum sit: cum vidissent inimici quod multi festinarent ad martyrium, et tanto plures crederent in Christum, quanto plures patiebantur, dixerunt apud se, Nos occisuri sumus genus humanum, tot millia quae credunt in hoc nomine, si occiderimus omnes, prope nullus in terra remanebit. Coepit fervere sol, coepit fervere aestus. Audite enim quid jusserint: quomodo antea jusserant, Quicumque confessus se fuerit christianum, feriatur; jusserunt postea, Quicumque confessus se fuerit christianum, torqueatur, et tamdiu torqueatur, donec neget se esse christianum. Comparate sagittam volantem per diem, et daemonium meridianum. Sagitta volans per diem quid erat? Qui se confessus fuerit christianum, feriatur. Quis fidelis eam mortis celeritate non declinaret? Illud autem, Si se confitetur christianum, non occidatur; sed torqueatur, donec neget; si se negaverit, dimittatur: daemonium meridianum erat. Multi ergo non negantes, in tormentis deficiebant; tamdiu enim torquebantur, donec negarent. Perseverantibus autem in non negando Christum, quid facturus erat gladius, uno ictu occidendo corpus, animam ad Deum mittendo? Hoc faciebant et diuturna tormenta: sed quis tandem inveniretur qui duraret adversus tantos et tam longos cruciatus? Multi defecerunt: et, credo, illi defecerunt qui de se praesumpserunt, qui non habitabant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli; qui non dixerunt Domino, «Susceptor meus es;» qui non sub umbra alarum ejus speraverunt, sed viribus suis multum dederunt. Dejecti sunt a Deo, ut ostenderet illis quia ipse protegit, ipse temperat tentationes, ipse tantum venire permittit, quantum potest ferre cui venit.