[vers. 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide jam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide jam impleri quod dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 36Psal. LXXI, 11 . Vide impletum esse quod dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 37Psal. CVII, 6 . Vide illum cujus pedes et manus fixi sunt clavis, cujus ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cujus vestimentum sors missa est 38Matth. XXVII, 35: vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium 39Psal. XXI, 28 . Haec videns exclama cum gaudio, Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui 40Psal. XLIV, 11 . Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi 41Psal. XVII, 45 . Si in obaubitu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est, Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent 42Isai. LII, 15 ? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intelligentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ib audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic 43Matth. XXIV, 23 . Qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum?