Ergo cum dictum esset, Misericordia Domini plena est terra: quasi quaereres, Unde impleta est terra misericordia Domini? Prius missi sunt coeli, qui misericordiam Domini spargerent super terram, et hoc super totam terram. Nam vide quid de ipsis coelis alibi dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Quod coeli, hoc firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam. Non cessatur, non tacetur. Sed ubi praedicaverunt, et quousque pervenerunt? Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed hoc pertinet ad id quia omnium linguis locuti sunt in uno loco 40Act. II, 4. Omnium linguis locuti, impleverunt quod dictum est, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed quaero, ipsa vox in omnibus linguis quousque pervenerit, quae impleverit. Audi ergo quod sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 41Psal. XVIII, 2-5 . Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Ergo si in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quid praedicaverint nobis, indicet nobis qui illos misit. Indicat plane, fideliter indicat: quia et antequam fierent praedixit futura, ille cujus omnia opera in fide. Resurrexit enim a mortuis, et contrectatis membris suis agnitus a discipulis suis ait: Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Unde, et quousque? Per omnes gentes, ait, incipientibus ab Jerusalem 42Luc. XXIV, 46, 47 . Quam misericordiam vero omnes exspectamus, fratres, uberiorem a Domino, nisi ut peccata nostra dimittantur? Cum ergo ea sit magna misericordia Domini, remissio peccatorum, et hanc remissionem peccatorum praedixit Dominus praedicari per omnes gentes. Misericordia Domini plena est terra. Unde plena est terra? Misericordia Domini. Quare? Quia ubique dimittit peccata Deus, quia misit coelos qui terram compluerent.